Carolus (Karl) Atzenroth (natus 22 Septembris 1895 Coloniae, mortuus 18 Iunii 1995 Confluentibus) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis FDP fuit.
Atzenroth Berolini gymnasium frequentavit et testimonium maturitatis accepit. Deinde miles conscriptus primo bello mundano interfuit. Tum Berolini, Coloniae Bonnaeque oeconomiae studebat. Doctor promotus fabricam lignorum patris suscepit. Per secundum bellum mundanum Atzenroth iterum militavit, postremo tribunus militum fuit.
Bello secundo finito Atzenroth ad factionem FDP accessit atque anno 1949 legatus ad primam Dietam Foederalem Germaniae electus est. Hunc honorem usque ad annum 1965 tulit. In parlamento praecipue in commissione auxilii oeconomici operam dedit. Una cum legatis Roberto Pferdmenges (CDU) et Gulielmo Richter (SPD) leges tulit, quibus opificum iura in societatibus industriae extenderentur.