Catacecaumene, Graece ἡ Κατακεκαυμένη "regio combusta", Turcice Kula Tepeleri, est pagus rupestris provinciae Magnesiensis ad Sipylum et regionis antiquae Lydiae in Turcia occidentali. Nomen Graecum, Latine etiam usitatum, ad naturam vulcanicam refert. Pagus omnis curiose a geographo antiquo Strabone describitur.[1] Ibi parvi montes tres recenter igniferi in terra fere deserta, nigris sparsa saxis, eminentes, haud longe ab urbe Kula(en) distant.
Mons recentissimus, nomine Çakallar Tepe, ab aliis hodie aquis Demirköprü separatus, ad litus occidentale huius lacus iacet. Qui mons annis fere 25 000 a.p. ignes proiecisse censetur, ab illis hominibus observatus quorum vestigia, in cineribus novis impressa, sub monte reperta sunt. Qui fortasse eruptionem depinxerunt: repertus enim imaginis praehistoricae, montem igne vomentem ut videtur monstrantis, ibidem in pariete speluncae Kanlıtaş exaratae, anno 2011 nuntiatus est.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Catacecaumenam spectant. |
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 38°34′38″N 28°31′12″E • Pleiades |