Cella telephonica rubra, britannice Coch delephone blwch et anglice Red telephone box, est aediculum urbanum quod in toto orbe terrarum notissimum est et quod ad instar Horologii Reginae Elisabethae (olim Big Ben vocati) aut aedes Parliamenti Londinensis, quasi signum characteristicum ingenuumque Britanniae habetur.
Creata est anno 1925 a famoso architecto Aegidio Gilberto Scott.
Exemplar cellae rubrae primum Londinii structae est moxque in usu fuit in omni Regno Unito et sese propagavit in toto Imperio Britannico, ita ut praesentia cellae telephonicae rubrae indicabat palam hanc regionem sub ditione Britannica esse. Etenim color ruber erat color vestimenti militum Britannicorum et quasi milites rubro colore vestiti custodiam perpetuam faciebant.
Nunc non iam in usu propter abusum telephonorum gestabilium, ingentem stragem passus est grex cellarum telephonicarum rubrarum e quibus tantum 11.000 supervixerunt a caede.
Tamen magnus honor eis tribuendus est quae multa heroica momenta historica vixerunt quasi fideles comites Britannorum. Cellae telephonicae rubrae cognoverunt bombardamenta Londinii et saepe, res mira, cum tota vicinitas nihil aliud erat quam ruinae fumantes stabant intactae et gloriosae ut signum Victoriae et animae invictae Britannorum.
Disparuerunt e viis.
Supervixere bellum et bombardamenta sed non supervixerunt barbariem hominum modernorum qui nesciunt res habere animas : "Objets inanimés avez-vous donc une âme ?" (Alphonsus de Lamartine : "Res sine vita, estne vobis anima ?").