Census Iudaeae

Iosephus et Maria profitentur, praeside P. Quirinio (Ecclesia Sancti Salvatoris in Chora Constantinopolitana, saec. XIII)
"Descriptio in Bethleem" (Petrus Bruegel senior, 1566: Regia Musea Bellarum Artium Belgica)

Census Iudaeae annis 6 et 7 p.C.n. (principe Augusto) habita est, praeside P. Sulpicio Quirinio legato pro praetore Syriae, Coponio praefecto Iudaeae; haec enim regio recentissime in Imperio Romano recepta erat.[1] Census in evangelio Lucae commemoratur:

Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.[2]

Luca dicit hunc censum Herode Magno rege factum est, sed haec chronologia cum fontibus non Biblicis non concordat, quia Herodes novem annis ante censum Quirinii mortuus est.