Hodiernum frontispicium "Collegii Trilinguis" Lovanii, anno 2010Petrus Stockmans, qui fuit professor linguae graecae in Collegio Trilingui
Collegium Trilingue, sive Collegium Trium Linguarum, sive etiam Collegium Buslidianum (Francogallice: Collège des Trois-Langues), conditum est anno 1517 impensis curisque humanistaeHieronymi Buslidii, qui ut erat amicus Erasmi voluit institutionem humanisticam Lovanii in urbe ad bonas litteras promovendas instituere.
Collegium situm erat in Foro Piscium, loco frequentatissimo, populari et tumultuoso ubi habitabant piscatores et venumdabantur pisces et quo piscatores e bracchio fluminis Delae quae huc, coram domibus fluebat, afferebant de naviculis inter clangores turbae, dolia referta haringis et piscibus variis quorum foetor spargebatur ubique.
Hoc in collegio docebantur tres linguae: Graeca, Latina, Hebraïca.
Collegium, quod paulatim saeculis XVIImis et XVIIImis quasi pars Studii Generalis Lovaniensis factum est quocum intrinsecus erat conexum, perrexit suam vitam usque ad annum 1797 cum abolitum est Studium Generale Lovaniense.
Stephanus Heuschling 1790-1797, Luxemburgensis, natus anno 1760, denatus anno 1847, fuit ultimus e professoribus Collegii Trilinguis in quo docuit linguam hebraïcam per septem annos, ab anno 1790 usque ad annum 1797 cum Collegium Tilingue est abolitum una cum vetere Universitate Studiorum Lovaniensi. Factus est postea professsor linguae hebraïcae in Universitate publica Lovaniensi.
Bernardus Desirant 1689-1701 hoc anno debuit abdicare a cathedra sua quia palam, cum de historia Britannica docebat, laudavit regem Guilielmum III obtrectavitque regem Iacobum II. Nonnulli discipuli Hiberni eum denuntiaverunt ita ut in in exilium damnatus esset a Gubernatore Generali Belgicae . Mortuus est Romae anno 1725.
Ioannes Franciscus de Laddersous, 1705-1720
Christianus Bombaeus 1720 et seq.
Gerardus Ioannes Kerckherdere 1722-1738.
Henricus Iosephus Van den Steen 1741-1768. Docuit usque ad mortem sed post obitum eius nemo ad cathedram linguae latinae in Collegio Trilingui ascitus est, quia verisimiliter, in ipsius Studii Generalis Lovaniensis facultate Artium, praecipue in Collegio Sanctissimae Trinitatis in quo litterae humanitatis docebantur, iam satis bene in litteris latinis studentes erudiebantur. Igitur fuit ultimus, a tempore Erasmi, qui docuit sermonem latinum in illustri Collegio Trium Linguarum.
Félix Nève, Mémoire historique et littéraire sur Le Collége (sic) des Trois-Langues à l'Université de Louvain, M. Hayez, Bruxellis, 1856 (legi potest in reti internationali: http://books.google.be/books?id=oLEFAAAAQAAJ&dq)
Henry de Vocht, "History of the foundation and the rise of the collegium trilingue Lovaniense", in Humanistica Lovaniensia commentariis, 1951-1955.
Henry de Vocht, Les Débuts du Collège Trilingue de Louvain, 1517-1550, Uystpruyst, Lovanii, 1958