Consilium Rei Publicae Democraticae Germanicae annis 1949 - 1990 caput Rei publicae Democraticae Germanicae e compluribus sodalibus compositum fuit.
Postquam praeses primus RDG Gulielmus Pieck 7 Septembris 1960 mortuus est, duces Germaniae orientalis constituerunt, ut postea conplures homines caput rei publicae essent. 12 Septembris 1960 lex de constitutione anni 1949 reformanda promulgata est, quo Consilium Rei Publicae in loco praesidis officio capits fungeretur.
Consilii sodales fuerunt
Consilium Rei publicae de his rebus constituere debuit:
Quamquam sodales omnes de iure aequi fuerunt, tamen re vera praeses consilii omnia decrevit. In Consilio non saepe consulebatur.
Postquam homines RDG anno 1989 dictaturam communistam aboleverunt, ultimus consilium rei pulicae a Manfredo Gerlach, sodali LDPD rectum est. Mense Martio 1990 autem, cum primo suffragium liberum in Germania orientali habita esset, factiones conveniunt de RDG celeriter cum Germania Occidentali consocianda. Itaque consilium novum non iam electum est et Sabina Bergmann-Pohl, praeses camaerae popularis, ultimum caput RDG pro tempore nominata est.