Dafne

Vide etiam paginam discretivam: Daphne.
Apollo Daphnen venatur. Tabula a Tiepolo picta, 1744.

Dafne (titulus Italianus; scil. 'Daphne') est primum artificium musicum quod ex hodiernis normis aestheticis haberi potest opera.[1][2][3] Iacobus Peri musicam circa annum 1597 composuit, apud libellum ab Octavio Rinuccini scripto.

Dafne multo minore orchestra utitur quam operae Claudii Monteverdi annorum posteriorum, videlicet clavicymbalo, testudine, viola (Anglice: viol), archiluta, et triplice tibia.[4] Peri, novam illius temporis propensionem adhibens, cantum recitatorium, orationem melodicam in musica posita, ut principalem dramatis sonum instituit.[5]

Fabulam in qua Apollo deus Daphnen nympham adamat Peri pro litterato humanistarum Renascentiae circulo Camerata Florentina appellato Florentiae inter 1594 et 1597 composuit, compositore patronoque Iacobo Corsi adiuvante et fortasse conlaborante.[5][6] Veri simile est eam perfectam esse apud Palatium Corsi anno 1597 vel 1598.[7] Hoc artificium, conatus ad revocandum drama Graecum ad vitam[4] secundum eruditorum illius aetatis iudicia et sensus, ab artificiis quae Graeci antiqui agnoscerent multo discrepabat[5]; omne autem artis genus novum genuit, quod proximos quadringenti annos perduraret.

Plurimum huius artificii musicae deperditum est, contra suam in Europa tempore divulgationis gloriam, sed libellus, in 455 versibus editus, iam exstat (et anno 1608 iterum in musica positus est, a Marco da Gagliano). Domus Medices, Florentiae familia regnans, tam voluptatem ex Dafne capiebat ut Peri proximum artificium dramaticum, Euridice, inter nuptiales Mariae Medicis et Henrici IV Regis Franciae festivitates anno 1600 perfici sivit.[8][9]

Nexus interni

  1. "'Dafne,' the First Opera: A Chronological Study.
  2. ABC.net.au How the Quest Was Won.
  3. "Opera's 400th Birthday Is Celebrated in Vienna." NYTimes.com.
  4. 4.0 4.1 Commentatio in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  5. 5.0 5.1 5.2 Iacobus Peri: Pagina Dafne
  6. William V. Porter, "Peri and Corsi's 'Dafne': Some New Discoveries and Observations," Journal of the American Musicological Society, 18, 2 (Summer, 1965), 170–196.
  7. Pagina Iacobi Peri apud NNDB.
  8. News.com.au
  9. "Opera Before Gluck" apud MusicWithEase.com.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]