Diaethria est genus papilionum familiae Nymphalidarum, in Oecozona Neotropica a Mexico ad Paraquariam endemicum.
Nonnullae huius generis species in variis linguis "octoginta-octo" appellantur, specierum generum cognatorum Callicoris Perisamaeque simile—quod ad propria in lateribus inferioribus alarum posterium exemplaria spectat. Inter Diaethrias, exemplar in punctis nigris cum albis nigrisque lineis concentricis cinctis consistit, qui usitate ad numeros 88 vel 89 accedere videntur.
Ordine alphabetico perscriptae.[1]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Diaethriam spectant. |
Vide "Diaethriam" apud Vicispecies. |