Die Bürgschaft

"Die Bürgschaft" ("Obses") est carmen epicolyricum a Friderico Schiller poeta Germanico anno 1798 confectum annoque 1799 divulgatum. Ipse poematis fabulam in Gestis Romanorum, mediaevali fabularum narratiuncularumque congerie, e fabula 257 Genealogiae Gaii Iulii Hygini, invenit.

Res conversae

[recensere | fontem recensere]

In poemate anni 1798, principalis narrationis persona est Moerus; anno autem 1804, Schiller, carmen iterum scribens, nomen cum Damon commutavit. Poema in Anglicam anno 1902 convertum est.

Franciscus Schubert poema bis in musicam convertit: in Lied (carmen Theodiscum) anno 1815, et in operam anno 1816; opera est imperfecta, quia finem in medio actu tertio habet.

Decada 193 exeunte, Bertoldus Brecht Über Schillers Gedicht "Die Burgschaft," commentarium versibus per ironiam dictum, conscripsit; in quo Brecht opinabilem aetatem auream laudavit, cum pactum sollemne talem vim moralem haberet ut etiam tyrannus se paene necessarium esse intellegeret. Hoc poema in musicam Hanns Eisler? convertit.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!