Enzo Moavero Milanesi

Wikidata Enzo Moavero Milanesi
Res apud Vicidata repertae:
Enzo Moavero Milanesi: imago
Enzo Moavero Milanesi: imago
Nativitas: 17 Augusti 1954; Roma
Patria: Italia
Nomen nativum: Enzo Moavero Milanesi

Enzo Moavero Milanesi (Romae natus die 17 Augusti 1954) est politicus Italiae et Unionis Europaeae.

Alumnus est Studii urbis nativae, ubi recentius professor meruit, atque Collegii Europaei Brugis in Belgica. Minister a rebus Europaeis fuit a die 16 Novembris 2011 usque ad 22 Februarii 2014, primis ministris Mario Monti et Henrico Letti. Die 1 Iunii 2018 minister a rebus externis factus est, primo ministro Iosepho Conte. Eodem die officium praesidis Ordinis securitati cooperationique in Europa favendis suscepit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]