Ergasterium atomicum Fessenheim

Electrificina Fessenheim ad canalem Rheni.

Ergasterium atomicum Fessenheim est electrificina nuclearis Franciae. Nuper post 43 annos (anno 1977 inauguratum est) iussu rectorum cessavitː mense februario 2020 reactorium I constitit et mense iunio 2020 reactorium II[1].

Situs et Aedificium

[recensere | fontem recensere]

Fessenheim, veterrima electrificina atomica Franciae, 2 chiliometra ad meridio-orientem vici Fessenheim in praefectura Rheni Superioris in regione Alsatia apud flumen Rhenum et eius magnum canalem constructa est.

Vis electrificinae est 1760 MW.[2]

Anno 1962 societas mercatoria Electricitas Franciae ergasterium atomicum apud Fessenheim institui proposuit. Ab anno 1977 electrificina duobus reactoriis societatis Americanae Westinghouse energiam electricam producit.

Res politicae

[recensere | fontem recensere]

Post annum 2007 disputatio orta est foro, communibus, societatibus, institutionibus duirnariisque, consiliis regionum, pagorum et civitatum in utraque Rheni ripa[3][4][5][6][7][8] securitatis causa[9] et de periculis ad circumiecta naturalia e.g. causa radioactivitatis et impetus caloris thermici ad aquam Rheni[10] quia desunt Fessenheimiae turres ad vaporis calorem diminuendam.

Anno 2012 praeses Franciae electrificinam exeunte anno 2016 claudendam esse declaravit.[11][12]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Electrificinam Fessenheimiensem spectant.