Evangeline

Monumentum Acadianis dicatum. St. Martinsville Ludovicianae.

Evangeline, A Tale of Acadie ('Evangelina, fabula Acadiae') est poema epicum Henrici Wadsworth Longfellow, poetae Americani, Anglice compositum annoque 1847 editum. Narratio quendam Evangelinam, puellam Acadianam describit, quae Gabrielem amasium, tempore Magnae Eversionis amissum, constanter petit.

Evangeline Discovering Her Affianced in the Hospital. Pictura Samuelis Richards.
Sculptura Evangelinae Ludovici Philippi Héber. Grand-Pré National Historic Site Novae Scotiae Canadae.
The Acadians in the Achafalaya, "Evangeline." Pictura Iosephi Rusling Meeker (1827–1889), 1871. Oleum in carbaso. Museum Brooklynense.

Verba, hexametris disposita, classica Graeciae et Romae antiquae poemata aemulantur, inter quae Homer, cuius opera Longfellow legebat cum Evangelinam componeret.[1] Praeterea Longfellow "The Children of the Lord's Supper," poema Isaiae Tegneris scriptoris Suecici anno 1841 converterat, quod eodem metro utitur.[1] Evangeline mox factum est eius clarissimum opus, poeta iam vivo, manetque unum ex eius operibus populo gratissimis.

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 Williams 1964:151.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Le Blanc, Barbara. 2003. Postcards from Acadie: Grand-Pre, Evangeline & the Acadian Identity. Gaspereau Press.
  • Longfellow, Henry Wadsworth. 1995. Evangeline and other poems. Novi Eboradi: Dover. ISBN 0486282554.
  • McKay, Ian, et Robin Bates. 2010. In the Province of History: The Making of the Public Past in Twentieth-Century Nova Scotia. Monte Regali: McGill-Queen's University Press.
  • Williams, Cecil B. 1964. Henry Wadsworth Longfellow. Novi Eboraci: Twayne Publishers.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Evangeline apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Evangeline spectant.