Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Factoris Xa inhibitores sive xabantes[1] est classis medicamentorum cogulationis factorem Xa in prothrombinum in thrombinum findendo inhibens. Illorum initium proficiendi velociter est ac pharmacocinetica provideri potest. Factoris Xa inhibtores et indirectes et directes noti sunt.
In primo solum grex inhibitorium indirectorum nota est. Anno 1906 Jay McLean[2] et Guilelmus Henricus Howell invenerunt heparinum. Anno 1924 in Visconsinia numerosae melilotis fenum edentes vaccae perierunt (Anglice: sweet clover disease), postquam Carolus Paulus Link dicoumarolum segregavit. Ex dicoumarolo anticoagulantes varfarinum et phenprocoumonum culti sunt, qui sunt antagonistae vitamini K. Alii indirecti inhibtores (non antagonistae vitamini K) sunt, per exemplum, heparinum, enoxaparinum sive certoparinum.
Circiter anno 1980 duo inhibitores naturales, TAP et antistasinum, descripti sunt. Medicamenta hodierna sunt, per exemplum, rivaroxabanum (ab anno 2008), quod primum ad mercatum venitur, et apixabanum[3] secundum (ab anno 2011). Tertium, anno 2011 quoque, erat edoxabanum.
Dabigatranum inhibitor directus quoque est, at non factoris Xa, sed IIa.