Flavius Agapitus (natus saeculo 5, mortuus post annum 525) vir publicus Romanus sub regno Theodorici regis fuit.
Agapitus anno 502/503 magistratum superiorem administravit et anno 508/509 praefectus urbi Romae erat. Eodem tempore etiam patricius factus est. Anno 517 consul erat una cum Flavio Anastasio Paulo Probo Sabiniano Pompeio Anastasio. Anno 525 cum Ioanne I papa, Flavio Theodoro atque Flavio Impertuno consularibus ad Theodoricem regem Ravennam iter fecit, ut rex libertatem fidei Catholicae admitteret. Rex legatos Constantinopolin misit, ut Iustinus I imperator legea contra Arianos tolleret. In Italiam reversi legati a Theodorico in carcerem iacti sunt.
Antecessores: Flavius Petrus (sine collega) |
Consul 517 cum Flavio Anastasio Paulo Probo Sabiniano Pompeio Anastasio |
Successores: Flavius Anastasius Paulus Probus Moschianus Probus Magnus sine collega |