Fridericus Bohl

Fridericus Bohl anno 2008

Fridericus (vulgo: Friedrich) Bohl (natus 5 Martii 1945 oppido Rosdorf apud Goettingam) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Iuventus et Munus

[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1964 maturitatem accepit, Bohl Marburgi iurisprudentiae studebat atque 1969 primam, 1972 secundam probationem adeptus est. Eodem anno iurisconsultus, anno 1976 notarius admissus est. Post cursum honoris nunc cum aliis societatem regit, quae hominibus in pecunia augenda consulet.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1963 Bohl sodalis Unionis Iuvenilis et CDU est. Annis 1970 - 1980 legatus senatus terrae Hassiae fuit. 1980 legatus Dietae Foederalis Germaniae creatus est. 26 Novembris 1991 Helimutus Kohl eum Administrum Foederalem Officiorum Praecipuorum et praesidem Officii Cancellarii nominavit. Hunc honorem ad finem consilii ministrorum Kohl post electionem Dietae Foederalis anni 1998 gessit. Anno 2002 etiam Dietam Foederalem reliquit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Consilium ministrorum Kohl V (17 Novembris 1994 - 26 Octobris 1998)