Familia
Galfridus Gulielmus Hill, Eques (natus in Bremesgrave (Anglice Bromsgrove) comitatus Vigorniensis die 18 Iunii 1932; mortuus die 30 Iunii 2016), filius vigilis rustici, alumnus collegii Keblensis apud Oxonienses, fuit poëta Anglicus. Eius uxor erat Alicia Goodman, poetria et presbytera. Professor meruit apud universitatem Leodiensem, deinde socius collegii Emmanuelis Cantabrigiensis, atque ab anno 1988 professor litterarum Universitatis Bostoniensis.