Gen Con

Gen Con, "Aula exhibitoria" qua merces ostenduntur, et venales prostant

Gen Con est conventus ludis partium agendarum dicatus, inter maximos qui in America Septentrionali habentur. Conditus est anno 1968, et anno 2002 fere 26,000 participes adduxit: par igitur est conventubus quales sunt E3, Dragon Con, Origins. Nomen habet quod in principio in oppido Visconsoniensi Americano nomine Lacus Genavensis[1] habebatur, diu etiam Milvaukiae, sed nunc vero Indianapoli. Aliis locis nonnumquam habiti sunt Gen Con alii, e.g. in California, in Britanniis, et nuper Lutetiae.

Gen Con anno 1967 incohavit, conventiculum haud sollemne ludis bellicis faventium, apud Geisericum Gygax[2] Lacui Genavansi habitum, et postea "Gen Con 0" designatum. Insequenti anno Gygax conventum sollemnem apud Aulam Horticulturalem Genavensem constituit, 100 fere participibus.

Nomen "Gen Con" sane deductum est de "Genavensi Conventu," sed praeterea lusus verborum est, quod Conventus Genavenses de iure in bello alludit, praesertim quod Gen Con priores praecipue ad res bellicas spectaverunt.

Decem annis insequentibus, conventus quotennis augebatur, variis locis in Visconsinia meridionali habebatur, inter quos fuerunt Aula Legionis Americanae apud Collegium Georgii Williams Universitatis Aurorensis, et Villa Playboy Genavensis. Anno 1978, conventus ad Universitatem Wisconsinensis-Parkside, Kenoshae migravit, et anno 1985 ad magnas aedes nomine Milwaukee Exposition & Convention Center & Arena, vulgo MECCA. Participum numerus continuo ab 5,000 anni 1985, usque ad summum 30,000 anni 1994, quod Gen Con praestantissimum conventum rediit totius negotii de ludis partium agendarum. Anno 1998, MECCA obsoleta cadente, Gen Con ad Midwest Express Center seu MEC migravit.

Novem annis primis, Gen Con sumptuum patrono fuit Lake Geneva Tactical Studies Association.[3] Ab anno 1976, administratus est a societate TSR, quae prima Catacumbarum et Catobleparum Ludum in medium protulit. Anno 1997 TSR a societate Wizards of the Coast ("Magi Litorales") coempta est, illa autem ab Hasbro, anno 1999. Et denique anno 2002 Gen Con ab Hasbro redemit Petrus Adkison, Magorum Litoralium conditor. Conventus medius Indianapolin anno 2003 remigravit, causa, secundum Petrum Adkinson, diversoriorum egestatis, aedium conventus nimis dispersarum, areae tamen minoris, scalatoriorum saepe defectorum, etc.[4][5]


  1. "Lacus Genavensis" Europaeus sane antiquitate "Lacus Lemanus" vocabatur--et adhuc hoc nomen habet apud Francogallos. Sed hic fortasse non opportet eo nomine uti
  2. Quomodo Latine nominari debeat Gary Gygax sat difficile dictu: primum quod Gary haud nomen frequens ante recentissimum aevum fuerit (sed fortasse rite cum Geiserico aequari potest: *Gaizarīkaz > linguam Anglicam antiquam *Gárríć?), dein quod D. Gygax nomen Latinum sibi elegisse facillime credi potest. Fortasse igiture rogandus est homo ipse.
  3. http://php.iupui.edu/~wrporter/Genconhistory.html
  4. Interview with Peter Adkison
  5. Interview with Peter Adkison
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!