Gostan Zarian (Armenia lingua: Կոստան Զարեան; natus die 2 Februarii 1885 Sammachiae in Azerbaigiania, mortuus die 11 Decembris 1969 Erivani) scriptor, poeta et pictor Armenius valde varius fuit.
Filius militum praefecti copiarum Russicarum gymnasium Russicum Bacuae frequentavit. Post absolutorium scholasticum adulescens prudens Lutetiam missus est ut se studiis magis involveret. Ibi in Collegio Sancti Germani Asnière prope Lutetiam studiosus fuit. Postea studia in Belgio continuavit et in universitate Bruxellensi doctoratu laureatus est. Ibi scripta plura linguis Francogallica et Russica edidit. Tunc multos auctores cognovit, inter quos Aemilius Verhaeren Belga maximi momenti fuit. Namque iste vir ei persuasit ut sermonem patrium disceret ad potentiam litterariam propriam flore displicandam atque pandendam. Oboediens Zarian Venetiis apud mechistaristas in Insula Sancti Lazari annis inter 1910 et 1913 linguam Armeniam edidicit, tam modernam quam veterem classicam. Ibi statim anthologiam poeticam Italice edidit sub titulo Tre canti et Otorinus Respighi carmen unum musica ornare dignatus est.
Constantinopoli, ubi tunc multi Armeni vivebant, una cum Daniel Varuzhan, Hagop Oshagan et Kegham Parseghian periodicum litterarium "Mehian" condidit; grex scriptorum criticorumque sub foliorum nomine natus est. In generis Armenorum occidione anno 1915 multi intellectuales Armenii trucidati sunt, inter quos erat et multi sodales et amici foliorum citatorum. Zarian inter paucos erat qui confugere possent; in Bulgariam venit et paulo post Romam.
Anno 1919 pro diario Italico quodam operis diurnariis navandis in Armeniam et Asiam occidentalem missus est. Anno 1920 Constantinopolim reversus Vahan Tekeyan et nonnullos alios scriptores terrori superviventes convenit et consentaneum erat de folio litterarum edendo cui titulus "Partsravank"; eodem tempore tomus poematum alter editus est sub titulo The Crown of Days. Unione Sovietica instituta patriam recoluit et in universitate Erevanensi litteras comparatas docebat. Systemate politico Sovietico deceptus gyrovagus factus est inter Lutetiam, Romam, Florentiam, Corcyram, Aenariam et Novum Eboracum. Interim Lutetiae periodicum "Le Tour de Babel" natum est. Annis inter 1944 et 1946 in Universitate Columbiae culturam Armeniam docebat novum folium editurus nomine The Armenian Quarterly, ubi scribebant e.g. Sirarpie Der Nersessian, Henricus Grégoire et Marietta Shaginian schrieben. Ceterum, foliorum duo numeri tantummodo editi sunt.
Annis inter 1952 et 1954 historiam artis in Universitate Americana Beryti et post moram brevem Angelopolitanam anno 1961 Armeniam Sovieticam recoluit operam dans in Museo Charent de arte et litteris. Mythistoria eius The Ship on the Mountain anno 1943 scripta versione polita anno 1963 Erevani edi potuit.