Familia
Guilhelmus Hondius (vulgo: Willem Hondius; Hagae anno 1598 fere natus; Gedani anno 1658 fere mortuus) fuit chalcographus, libri editor et delineator Nederlandicus, qui diu in Polonia vixit.
Henrici filius, domi laboravit de 1629, cum Sancti Lucae Societatis comes fuit, usque ad 1636[1]. Anno 1632 Hagae Corneliam van den Enden, Martini van den Enden filiam, in matrimonium duxit[1]. Anno 1634 Hagae ecclesiae reformatae decanus factus est[1]. Anno 1636 in Gedanum migravit[1][2], sed etiam Hagae cum patre suo laboravit[1]. Anno 1646 iterum aurificis Cracoviensis Andreae Mackensen filiam in matrimonium duxit[1].
Praecipue tabulas geographicas[1], historicas et militares cum in Nederlandia tum in Polonia perfecit, etiam effigierum chalcographias, imagines et frontes libri, ut ob Iacobi Cats Spiegel van den ouden en nieuwen tijd, effecit[2]. Eius triginta unus delineationes apud Gedani museum conservatae sunt, inter quae effigies calamo perfectae et atramento actae delineationes scaenas populares effigiantes[2]. Clarissimus chalcographus fuit: Antonius de Dyck eo usus est ad suarum picturarum imagines sculpendas[3].
David Loggan, Stephanus de Praet et Iacobus de Sandrart eius discipuli fuerunt[1].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Guilhelmum Hondium spectant. |