Gulielmus Sollmann

Gulielmus (Wilhelm) Sollmann (natus 1 Aprilis 1881 in oppido Oberlind (Thuringia), mortuus 6 Ianuarii 1951 in oppido Mount Carmel (Connecticuta)) vir publicus Germanicus et sodalis SPD fuit.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Pater eius agricola cervisiam faciebat, ipse Coburgi gymnasium frequentabat et maturitatem adeptus est. Tum Coloniae tirocinium adiutoris commercii fecit et ad annum 1911 hoc munere vixit. Ab anno 1911 ad 1933 diurnarius Actorum Diurnariorum Rhenaniae (Rheinische Zeitung) fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Sollmann ab anno 1902 sodalis SPD erat et inter rectores factionis suae Coloniae electus est. Anno 1919 ibi et legatus consilii militum et opificum fuit. Eodem anno in Consilium Formae Civitatis Constituendae et deinde in Dieta Imperii Germanici electus est et ad annum 1933 mansit. Ab anno 1918 ad 1924 et decurio Coloniae fuit. 13 Augusti - 3 Novembris 1923 Administer Imperii Rerum Internarum in consiliis minsitrorum Stresemann I et II fuit. Tum propter consilia cancellarii in Saxoniam a socialistis et communistis rectam a magistratu se recessit. Anno 1933, postquam nazistae rerum potiti sunt, Sollmann Diaetam Imperii relinquere coactus a nazistis etiam in carcerem coniectus est. Liberatus primo in Saraviam, deinde Britanniam, postremo CFAin exilium iit. Anno 1937 cives CFA factus est.

Post secundum bellum mundanum Sollmann pro tempore in Germaniam revertebat atque in universitate Coloniae docebat. Praeterea consiliator administrationis militaris Germaniae CFA fuit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Ministri Internarum Rerum Imperii Germanici

Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hugo Preuß (SPD) | Eduardus David (SPD) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Georgius Gradnauer (SPD) | Adolphus Köster (SPD) | Rudolphus Oeser (DDP) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Martinus Schiele (DNVP) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Külz (DDP) | Gualterius de Keudell (DNVP) | Carolus Severing (SPD) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Gulielmus Baro de Gayl (DNVP) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Henricus Himmler (NSDAP) | Gulielmus Stuckart (NSDAP)

Consilium Ministrorum Stresemann I (13 Augusti 1923 - 4 Octobris 1923)

Gustavus Stresemann (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Gustavus Radbruch (SPD) | Rudolphus Hilferding (SPD) | Ioannes de Raumer (DVP) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Antonius Höfle (Centrum) | Ioannes Fuchs (Centrum) |

Consilium Ministrorum Stresemann II (6 Octobris 1923 - 30 Novembris 1923)

Gustavus Stresemann (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Antonius Höfle (Centrum) | Ioannes Fuchs (Centrum)