Herbertus Behrens

Wikidata Herbertus Behrens
Res apud Vicidata repertae:
Herbertus Behrens: imago
Herbertus Behrens: imago
Nativitas: 30 Maii 1954; Osterholz-Scharmbeck
Patria: Germania

Familia

Coniunx: unknown value
Proles: unknown value
Herbertus Behrens

Herbertus Behrens (natus die 30 Maii 1954 in oppido Osterholz-Scharmbeck) rerum politicarum peritus Germanicus factionis Sinistrae est.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Anno 1970 scholam finivit et tirocinium typographici fecit et in hoc munere operam dedit. Ab anno 1995 diurnarius et apud collegia opificum operam dedit et studium scientiae socialis coepit. Anno 2002 diploma adeptus est.

Behrens uxorem duxit atque filium habet.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Behrens sodalis factionis DKP fuit, quam anno 1989reliquit. Anno 2005 ad Factionem Alternativam Labori Rebusque Socialibus accessit, quae anno 2007 ad Sinistram novam factionem adiuncta est. Anno 2006 legatus ad consilium oppidi Osterholz-Scharmbeck electus est et ad hunc diem manet. Anno 2009 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est atque anno 2013 iterum creatus est. Anno 2017 autem non iam electus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Herbertum Behrens spectant.