Familia
Ioannes Iacobus Pauvert, vulgo Jean-Jacques sed nomine nativo Jean-Albert Pauvert (Lutetiae natus die 8 Aprilis 1926; Telone Martio die 27 Septembris 2014 mortuus) fuit editor et scriptor Francogallicus qui contra censuram litterarum militavit.
Apud librarium Gaston Gallimard ab anno aetatis quindecimo laboravit. Libellum periodicum Le Palimugre anno 1945 condidit, mox bibliopolium, deinde domum editoriam suam Éditions Pauvert qua divulgavit imprimis scripta Ioannis Pauli Sartre (Explication de L'étranger), Henrici de Montherlant (Sur les femmes), Ioannis Genet (Les bonnes), Georgii Bataille (Le bleu du ciel). Anno 1953 suadente Ioanne Paulhan edere consentivit mythistoriam eroticam Histoire d'O ab ignotá scriptam, pseudonymo Paulina Réage praefixo, atque mox Anglice vertere et divulgare misit apud domos editoriales Olympia Press et Grove Press.[1] Iam ab anno 1947 opera marchionis de Sade publice divulgare coepit et anno 1955 ad finem venit, a vigilibus crebriter offensus, civilitate etiam demptá per aliquot annos dum pro eo iuris consultus Mauritius Garçon propugnabat. Annis insequentibus opera favebat scriptorum novorum et iuvenum, inter quos ab anno 1965 Albertinae Sarrazin, ab 1970 Marii Mercier, ab 1974 Franciscae Lefèvre, ab 1982 Birgittae Lozerec'h (quam die 25 Aprilis 2014 in matrimonium duxerit). Mythistoria Ioannis Carrière L'épervier de Maheux anno 1972 praemium Goncourt meruit.
Filiam Camillam e scriptrice Regina Deforges genuit. Domu editoriali ob penuritate lapsa, cum aliis editoribus cooperatus est et cum scriptrice Anna Le Brun. Inter opera manu sua confecta oportet enumerare vitam in tria volumina divisam marchionis de Sade (1986-1988), florilegia litterarum de re veneria (1979-2001 et 2011), libri de vita sua volumen primum (2004).