Ioannes Koschnick

Wikidata Ioannes Koschnick
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Koschnick: imago
Ioannes Koschnick: imago
Nativitas: 2 Aprilis 1929; Brema
Obitus: 21 Aprilis 2016; Brema
Patria: Germania
Ioannes Koschnick anno 2009

Ioannes (vulgo Hans) Koschnick (natus 2 Aprilis 1929 Bremae, mortuus die 21 Aprilis 2016 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) erat.

Familia et iuventus

[recensere | fontem recensere]

Koschnick Bremae natus educatusque est. Parentes eius sodales opificum collegii fuerunt. Cum anno 1933 Nazistae in Germania rerum potiti essent, graviter persecuti sunt. Itaque Ioannes apud avum aviamque vivebat et in scholam mediam ibat. Martio 1945 in exercitum Theodiscum conscriptus et brevi tempore captus est. Septembri 1945 Bremam reversus cursum ministri publici iniit. Anno 1950 sodalis SPD factus est. Praeterea moderator collegii ministrorum publicorum Bremensis erat.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 1963 senator rerum internarum Urbis Hanseaticae Bremae factus est. 28 Novembris 1967 successor Gulielmi Dehnkamp Magister civium superior patriae suae electus est. Hunc magistratum diutissime gessit, 17 Septembris 1985 a magistratu recessit. Successor eius magister civium Nicolaus Wedemeier creatus est. Annis 1987 - 1994 Koschnick et sodalis Dietae Foederalis Germaniae erat. Annis 1996 legatus Unionis Europaeae in Martarita urbe Bosniae et Herzegovinae erat, quae res publica tum bello civili destruebatur. Postea et consultor consiliorum administratorum fuit. Die 21 Aprilis 2016 patria in urbae Brema mortuus est[1].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Koschnik spectant.

Curriculum vitae (lingua Theodisca)[nexus deficit]

Insigne Germaniae
Insigne Germaniae

Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer (2016) | Michael Müller (2017) | Daniel Günther (2018) | Dietmarius Woidke (2019)