Ioannes sive Ianus Lascaris Rhyndacenus (ex urbe Asiae Minoris Rhyndaco, ubi natus est circa annum 1445; mortuus Romae anno 1535) fuit eruditus Graecus Renascentiae.
Constantinopoli a Ottomanicis capta, in Italiam puer ire debuit, patronus eius fuit clarus cardinalis Basilius Bessario. Post cardinalis mortem Lascaris a Laurentio Medici invitatus Florentiam iit ubi de Linguae Graecae Antiquae scriptoribus docuit.
Post mortem Laurentii regi Franciae et postea apud curiam pontificiam, papis Leone X, Clemente VII et Paulo III, operam dedit.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |