Ishmael Kalsakau

Wikidata Ishmael Kalsakau
Res apud Vicidata repertae:
Ishmael Kalsakau: imago
Ishmael Kalsakau: imago
Nativitas: ; New Hebrides
Patria: Vanuatu

Ishmael Kalsakau, insulae Ifira prope Portum Vilam nativus,[1] est advocatus et politicus Vanuatus. A die 4 Novembris 2022 primus minister Vanuatuensis meret.

Collegium Malapoa frequentavit.[1] Procurator generalis Vanuatus die 10 Maii 2014 factus est. Parlamento mox dissoluto, ex officio suo praesidi Balduino Lonsdale advocatus merebat; ita celebrior factus se candidatus proposuit legatusque parlamento Vanuatuensi pro urbe Portu Vila electus est. Anno 2016, rursus electus, dux contrarius factus est, primo ministro Carolo Salwai; sed anno 2020, Salwai malo successu contendente, Roberto Loughman primo ministro facto, Ishmael Kalsakau primus minister vicarius ministerque a rebus internis fit.

Filius est Georgii Kalsakau qui, primus omnium, primus minister Novae-Ebudaensis fuit ab anno 1957 usque in 1958 sub condominio Franciae Britanniaeque. Frater Matoi princeps insulae Ifira meret.[1] Fratres Joshua et Ephraim eodem tempore quo Ishmael legati sunt parlamento Vanuatuense ab anno 2016.[2]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]