Iulius Iulianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus saeculi tertii et quarti fuit.
Iulius Iulianus circa annos 312 - 314 praefectus Aegypti erat, deinde Licinii imperatoris praefectus praetorio. Cum Licinius anno 324 a Constantino I victus esset, Iulianus anno 325 consul ordinarius vel suffectus[1] nominatus est, quamquam amicus Licinii fuerat[2], quod praefecturam tam bene gessisset.
Iulianus filiam Basilinam habuit, quae Flavio Iulio Constantio, filio Constantii I imperatoris, nupsit. Basilina autem mater imperatoris Iuliani erat[3]. Filius Iulii Iuliani Iulianus fuit, qui postea etiam praefectus Aegyptum administravit[4].
Antecessores: Flavius Iulius Valerius Crispus Caesar III et Flavius Claudius Constantinus Caesar III |
Consul 325 cum Sexto Anicio Fausto Paulino II |
Successores: Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus VII et Flavius Iulius Constantius Caesar |