Leo Allatius

Wikidata Leo Allatius
Res apud Vicidata repertae:
Leo Allatius: imago
Leo Allatius: imago
Nativitas: 1586; Chios
Obitus: 19 Ianuarii 1669; Roma
Patria: Graecia

Leo Allatius (Λιωνής Αλάτζης, Lione Allacci; natus anno circiter 1586 in urbe Chio; mortuus Patavii die 19 Ianuarii 1669)[1] fuit eruditus linguarum Graecae et Latinae, theologus, philologus et bibliothecarius papalis.

Patre Nicolao Alatze, matre Sebaste Neuride, natus est in insula Chio anno 1586 (ita Karen Hartnup aliique) vel 1588 (ita Thomas Papadopulus); an religioni Catholicae aut Orthodoxae a principio haerebat incertum est. Scholam in urbe nativa intravit, avunculo Michaele Neuride praeceptore; is autem iuvenem in Italiam anno 1596 removit, qui duos annos Messanae degit, unum Neapoli, moxque ab anno 1500 Romae ubi in Collegium Graecum introductus est. Post undecim annos nuper graduatus Anglonam petivit ubi episcopo Anglonensi Bernardo Giustiniani ministravit. Anno 1615 ad insulam nativam reditus est, sed brevissimo spatio. Collegii Graeci mox lector artis rhetoricae factus est et bibliothecaeque Vaticanae scriptor. Anno 1622, bibliotheca Palatina ab electore Maximiliano Bavarensi papae data, Allatius ipse Heidelbergam missus est (petente cardinale bibliothecario Scipione Cobellutio) ut transportationem librorum manu scriptorum fere 3 500 curaret. Allatius postea bibliothecarius meruit iuxta cardinalem Franciscum Barberini; sed ab anno 1661 a papa Alexandro VII bibliothecae Vaticanae praepositus est, quod officium usque ad mortem retinuit. Libros manu scriptos Graecos et Syriacos a se collectos in bibliothecam Orientalem a Gregorio XV inceptam adiunxit.

Opera Allatii Ioannes Albertus Fabricius in Bibliotheca Graeca et post eum E. Legrand in Bibliographie hellénique du XVIIe siècle enumeraverunt. In scriptis suis saepe unitatem ecclesiarum Romanae et Graecae suadebat, brevius in dissertatione "De Georgiis eorumque scriptis" quam editioni Georgii Acropolitae praefixit, evolutissime in libris De Ecclesiae Occidentalis atque Orientalis perpetua consensione quos anno 1648 edidit. Musicologis utilissimum inter omnia opera Allatii est Drammaturgia, anno 1666 editum; in quo opere historiam et bibliographiam theatri lyrici Italiani digerit. Philologi citant editionem principem quam anno 1629 curavit commentarii in Hexahemeron saeculo VI ab ignoto quodam Graece scripti, falso Eustathio Antiocheno attributi.

Schedaria locupletissima et epistolaria Allatii in bibliotheca Oratorianorum reperiuntur; opera eius nondum edita in bibliotheca Vallicelliana servantur.

  • 1629: S.P.N. Eustathii Archiepiscopi Antiocheni et martyris in Hexahemeron commentarius, ac de Engastrimytho dissertatio adversus Origenem; item Origenis de eadem Engastrimytho an videlicet anima ipsa Samuelis fuerit vere evocata incantationibus Pythonissae (de qua I. Reg. cap. 28). Leo Allatius primus in lucem protulit, Latine vertit, notas in Hexahemeron adiecit, dissertationem De Engastrimytho syntagmate illustravit. Lugduni: sumptibus Laurentii Durand, 1629
  • 1640: De patria Homeri. Lugduni: sumptibus Laurentii Durand, 1640 [de Homero in insula Chio nato] (Textus apud Google Books) apud Hathi Trust
  • 1645: De Graecorum hodie quorundam opinationibus
  • 1648: De Ecclesiae Occidentalis atque Orientalis perpetua consensione libri tres. Coloniae (sed re vera Amstelodami?) 1648
  • 1666: Drammaturgia. Romae, 1666; recensum a Ioanne Cardoni, Venetiis, 1755 Textus editionis 1755
  • 1882: Relazione sul trasporto della Biblioteca Palatina da Heidelberg a Roma pubblicati per la prima volta da Giovanni Beltrani. Florentiae: Bencini, 1882
  1. Neograece Λέων Αλλάτιος; Italice nunc Leone Allacci

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Leon Allatius in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  • "Leone Allacci" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu
  • Constantinus Amantus [Κωνσταντίνος Άμαντος], "Λέων Αλλάτιος" in Εις μνήμην Σπ. Λάμπρου (Athenis, 1935)
  • Ioannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Graeca nova ed. vol. 11 (Hamburgi, 1808) pp. 435-446 [adnotatiunculum et bibliographia operum] [1]
  • Charles A. Frazee, "Leon Allatios: a Greek scholar of the seventeenth century" in Modern Greek Studies Yearbook vol. 1 (1985)
  • Stephanus Gradi, "Leonis Allatii vita" in A. Mai, ed., Nova Bibliotheca Patrum vol. 6 pars 2 cap. 2
  • Karen Hartnup, On the Beliefs of the Greeks: Leo Allatios and popular Orthodoxy Paginae selectae
  • E. Legrand, Bibliographie hellénique du XVIIe siècle vol. 3 (Lutetiae, 1895) pp. 435-471 [bibliographia operum]
  • J. Curzio Mazzi, Leone Allacci e la Palatina di Heidelberg. Bononiae, 1893
  • Thomas I. Papadopulus [Θωμάς Ι. Παπαδόπουλος], Λέων Αλλάτιος Χίος 1588 - Ρώμη 1669: Σύμμικτα Αλλατιανά. Athenis, 2007. ISBN 960-262-074-9 Descriptio huius libri
  • L. Petit in Alfred Vacant, ed., Dictionnaire de théologie catholique (Lutetiae, 1900) coll. 830-833
  • Demetrius Rhodocanaces, Leonis Allatii Hellas. Athenis, 1872 [fons opinabilis]