Leonidas Droses (Neograece Λεωνίδας Δρόσης), anno 1834 natus, mortuus 1882, fuit artifex Graecus.
Droses natus est anno 1834, sed utrum Tripoli an Naupliae non certum est. Athenis studens, iuvenis Droses creavit statuas Navarchi Miaulis et Othonis Regis. Haec statuae laudatae sunt accuratae corporis depitctionis causa atque naturalium linearum. Incumbuit in artem Monaci cum subsidiis ad litteris studendum a regimine urbis anno 1856. Ibi convenit baronem Graecum Simonem Sinam. Sinas multam pecuniam Drosi dabat ut studia persequeretur. Certatus palmam pro statua Davidis rettulit, et ita adeptus est honorem in Europa. Postea, creavit statuas Academiae Athenarum: Alexandri, Bacchi, et Sapphus. Anno 1859 ivit Dresdam et incumbuit in Academia Artium Dresdensi.[1] Tunc commeabat Viennam, Lutetiam, et Romam. Se recludebat in officina, cum multis administris. Statua eius notissima Penelope intitulatur. Nomisma aureum Lutetiae anno 1867 meruit. Anno 1868 reversus est in Graeciam et docebat in “Scholeo Artium”[2] Atheniensi. Droses aetate sua 48 mortuus est.
In studia sua Romae et Europa incumbendo, Droses saepe sculpturae classicae occurrebat. Eius sculptura depingit mythologicas et allegoricas res. Statuas et marmoreas protomas fingebat. Habebat magnam animi intensionem et peritiam technicam.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Leonidan Drosem spectant. |