Maria Stella Gelmini (vulgo Mariastella Gelmini; nata Leni, in oppido Provinciae Brixianae, die 1 Iulii 1973) est mulier nota Italica, quae ministra eruditionis atque universitatis inter IV Silvii Berlusconi administrationem (8 Maii 2008 - 16 Novembris 2011) systema scholasticum Italicum immutavit. Maria Stella Gelmini lauream in iuris prudentia adepta est ac causidici munere est functa. Legata est factionis Populi Libertatis apud coetum inferiorem parlamenti Rei Publicae Italicae.