A principio ille (sicut cognati) cognomen suum "Lobel" scripsit. Ab anno fere 1590 in libris botanicis a se editis apostropha inter maiuscula L et O inseritur. Eodem tempore parva imago salicis (Francogallice olim aubel, hodie aubier) in paginis titulorum observatur; e qua re modestus verborum ludus perspicitur.[2] Quo secuto multi eruditi hodierni "L'Obel" praeferunt. "Lobelius" ab eisdem annis interdum videtur.[3]
Qui anno 1566 cum Pena Londinium petivit, ubi ambo librum botanicum, herbariis recentibus auctarium et adiumentum, paraverunt, anno 1571 titulo Stirpium adversaria nova divulgatum. Hoc fere anno Lobelius ad Antverpiam migravit, ubi ex eisdem laboribus herbarium, titulo Plantarum seu stirpium historia, post quinque annos divulgavit apud Plantinum qui xylographias iam ad Dodonaei herbarium paratas praebuit novaque editio Adversariorum subiunxit. Herbarius Batave versus apud Plantinum anno 1581 prodiit. Medicus ab anno 1578 principi Gulielmo Auriaco meruit, qui autem anno 1584 necatus est. Lobelius deinde medicus municipalis Medioburgi in Walachria operam dedit, sed anno circiter 1590 Londinium iterum petivit.
Ibi cum Ioanne Gerardo collaboravit, ad cuius Herball emendationes plurimas proposuit (quarum magnam partem Gerardus reiecerit); eodem tempore hortum botanicum Eduardi baronis Zouch(en) creavit. Cum eo (regni Angliae legato) DaniamNorvegiamque peragravit. Anno 1605Adversaria cum additamentis rursus divulgari iussit, praefixa commentatione Rondeletii de methodo pharmaceutico.
↑"Matthia Lobelio" (cas. abl.) in praefatione operis 1591; "Matthiae L'Obelii", "Matth. L'Obel", "Matthiam L'Obelium" etc. in paginis praeliminaribus operis 1605
Édouard Morren, "Mathias de l'Obel, sa vie et ses œuvres, 1538–1616" in Bulletin: Fédération des sociétés d'horticulture de Belgique. 1876 (Quaere "Mathias" apud Google Books)
J. E. Planchon, Rondelet et ses disciples ou la botanique à Montpellier au XVIme siècle. Montepessulani: Boehm et fils, 1866 (Textus apud Google Books)