Michael Apostolius, Graece Μιχαὴλ Ἀποστόλιος (natus Constantinopoli anno circiter 1422; mortuus c. 1480) fuit eruditus Byzantinus qui, Constantinopoli a Turcis anno 1453 capta, in Italiam fugit. Ibi se patrono adiunxit cardinali Bessarione, sed mox ob disputationes philosophicas inimicus factus est eiusdem. Deinde in Creta habitavit, ubi propter paupertatem libros manuscriptos exscripsit. Filius eius, nomine Arsenius, fuit episcopus Monembasiae et humanista.
Michael Apostolius auctor fuit operum variorum inter quae Paroemiae a filio editae sunt.