Michael von Albrecht (die 22 Augusti 1933 Stutgardiae in urbe natus) est professor academicus et philologus civitate Germanus.
Eius avus Iohannes Gottlieb David von Albrecht, erat mathematicus et inspector Universitatum in urbe Kasan in Tataristania. Eius pater erat compositor musicae Georgius von Albrecht. Incepit primum studia in Alta Schola Musices Stuttgardiensi, studiaque musica perfecit anno 1955 examine Statali. Deinde didicit philologiam classicam indologiamque Tubingae Lutetiaeque. Postea factus est Ordinarius pro classica philologia Heidelberrgae qua in universitate docuit ut professor usque quo rude donatus esset. Etiam Amstelodami Princetonque fuit socius visitator. Eius scripta et indagationes praecipue de musica antique necnon de litteris latinis. Edit etiam Quellen und Studien zur Musikgeschichte. (de fontibus historiae musices). Sodalis est Academiae Latinitati Fovendae.
Notus praecipue propter opera pro scriptis Virgilii Ovidique atque propter interpretationes operum classicarum latine ad linguis hodiernis. Anno 2004 accipit palmas operis causa Albrecht Johann Heinrich Voß nominatur.
De simia Heidelbergensi mythistoriam Latinam scripsit, cuius persona prima Lucius e Metamorphoseon Apulei est, qui nunc ut simia Latine loquens in terram revertit.