Novae Gades (Hispanice Nueva Cádiz) est locus archaeologicus, olim oppidum portus, Cubaguae in insula ante litus Venetiolae situs.[1] Colonia Hispanica, circa 1515 haud sollemni more constituta, fuit una ex primis coloniis Europaeis in Americis.
Ante 1502, nonnulli viculi Cubaguae constituti sunt, quot annis per tres vel quattuor menses commercium faciendi causa habitati.[2] Insula propter abundantiam ostrearum, praecipue pinctadarum (ergo margaritarum) hominibus grata atque accepta fuit. Ad ultimum, colonia perennis facta est, atque ante 1520, post magnam indigenarum rebellionem, numerus incolarum habitantium trecentos excedebat. Die 12 Septembris 1528 per decretum regale Caroli V locus incorporatus urbs nomine Nueva Cádiz facta est,[3][4] atque ea prima urbs Hispanica in America Australi rite constituta.[4][5] Anno 1541 urbs terrae motu fluctuque insequenti funditus eversa est.
Anno 2015, Georgius Thielen Armand, director Venetiolanus, Flor de la Mar fecit, brevem pelliculam documentariam de ruinis Novarum Gadium et de insula Cubagua.[6]