Octavius vulgo Octave Pirmez (natus die 19 Aprilis 1832 Castellarii, mortuus die 4 Maii 1882 in castello Acoz/Gerpinnes Hannoniae) scriptor Belgicus fuit.
In Hannonia vitam deliberationi atque scripturae dedicatam degebat. Istum virum mystica romanticaque amplectentem Franciscus Renatus Castribrientii, Victor Hugo et Alphonsus de Lamartine praesertim moverunt. Opera eius quasi philosophica naturam affabre describentia (prima collectio anno 1900 Namurci edita est) locum primum in litteris Francogallicis Belgicis temporum istorum obtinebant.
Inter quae ecce: »Les Feuillées, pensées et maximes« (1862); »Victor Hugo« (1863); »Souvenir de Rome« (1865); »Jours de solitude« (1869); »Heures de philosophie« (editio nova 1881); »Remo; souvenir d'un frère« (1880); »Lettres à José« (post mortem 1884).
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |