Oppidum Novae Angliae

Signum finium oppidi in Massachusetta nomen oppidi, annum oppidi conditi ("EST." Anglice established, Latine 'constitutum'), et sigillum civitatis ostendit.

Oppidum Novae Angliae est fundamentalis gubernationis loci unitas in quadam ex sex civitatibus Novae Angliae. Haec oppida, sine re simillima in plurimis Civitatum Foederatarum civitatibus, omnem aream geographicam civitatis occupant, oppidorum civilium in aliis civitatibus similia ubi exstant, sed ea sunt municipalitates incorporatae plene fungentes, potestes habentes urbium similes in aliis civitatibus. Oppida Novae Angliae a conventu oppidano saepissime gubernantur. Paene omnes corporatae Novae Angliae municipalitates in exemplare oppidi constituuntur; formulae statutoriae in notionem nitentes compacti loci habitati, quae alibi in Civitatibus Foederatis obtinet, sunt rarae. Gubernatio comitatuum in civitatibus Novae Angliae usitate est debilis, et aliquando omnino abest; exempli gratia, Connecticuta[1] et Rhodensis Insula[2] comitatus retinent solum ut subdivisiones geographicae quibus nullus effectus gubernatorialis est, dum Massachusetta[3] octo ex quattuordecim gubernationes comitatuum iam abolevit.

Adnotationes

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!