Ostrea conchaphila est species conchyliorum familiae Ostreidarum. Ad litora occidentalia Mexici sponte gignit. Ibidem ad comedendum colligitur. Species cognata Civitatum Foederatarum occidentalium Ostrea lurida olim eadem cum O. conchaphila fuisse censebatur: ergo qui ostreas Californiae, Oregoniae, Vasingtoniae describunt saepe nomine O. conchaphila utuntur.
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ostream conchaphilam spectant. |
Vide "Ostrea conchaphila" apud Vicispecies. |