Paulus (vulgo: Paul) Nevermann (natus 5 Februarii 1902 apud Hamburgum, mortuus 22 Martii 1979 in Insula Nivaria) vir publicus Theodiscus et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) erat.
Parentes Pauli Nevermann opifices pauperes erant, pater et opficii collegio interfuit et factioni SPD. Magistri propter scripta eius eum diurnarium futurum esse putabant. Anno 1917 tirocinium facricationis coepit, sodalis factus est collegii aerariorum. Quam ob rem anno 1921 a conductore dimissus est. Annis sequentibus aerarius laboravit atque difficultatibus multis maturitatem adeptus est. Tum iurisprudentiae Hamburgi et Pontis Aeni studebat et abbo 1930 doctor iurisprudentiae promotus est. Ab anno 1932 in officio operario laborabat.
Nevermann iam ab anno 1918 sodalis SPD fuit. Postquam nazistae in Germania rerum potiti sunt, Nevermann magistratum reliquit atque iurisconsultus laboravit. Saepe reos communistas et sodales SPD defendebat. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 aliquamdiu in carcerem missus est. Bello Orbis Terrarum II finito senator rerum socialium a Britannis, qui tum Hamburgum occupaverant, nominatus est. Postea praeses suae factionis Hamburgi contra Helimutum Schmidt creatus est. Annis 1946 - 1974 legatus parlamenti Hamburgi fuit. Anno 1946 senator aedificiorum factus est. Praeterea fuit vicarius magister civium suae urbis. Anno 1953 SPD electionem perdidit atque Nevermann dux legatorum SPD creatus est. Anno 1957, postquam SPD novam electionem vicit, iterum senator aedificiorum factus est. 23 Decembris 1960 successor Maximiliani Brauer novus magister civium superior Hamburgi creatus est. Anno 1962 maximus fluctus urbem Hamburgum delevit et Nevermann una cum Helimuto Schmidt incolas natura vexatos adiuvabat. Anno 1965 Nevermann a magistratu recedere coactus est, quod, cum Elizabeth II regina Britanniae Hamburgum visitaret, non cum uxore sua hospitem salutavisset, quacum eo tempore iurgavit et quae maritum suum comitari negaverat. A diurnis valde vituperatus magistratum abdicavit. Annis 1965 ad usque mortem praeses societatis Theodiscae conductorum fuit.
Ex uxore Greta duos filios et filiam unam habuit: Filia Anca Fuchs brevi tempore administer foederalis iuventutis familiaeque fuit.