Piscataqua[1] Flumen, in boreorientali Civitatum Foederatarum regione situm, est aestuarium flumen aestus duodecim milia passuum longum, per confluentiam fluminum Salmon Falls et Cocheco formatum. Cuius regio exsiccationis est 1495 milia quadrata fere, additas amplectens regiones exsiccationis Magnorum Operum Fluminis et quinque fluminum quae in Sinum Magnum defluunt: Bellamy, Oyster, Lamprey, Squamscott, Winnicut.
Flumen meridiorientem versus fluit, partem finium civitatum Novae Hantoniae et Cenomannicae determinans, seque in Oceanum Atlanticum orientalem versus Portsmouth Novae Hantoniae effundens. Ultima milia ante mare sex Portsmouth Harbor,[2] unum ex optimis portibus in Civitatibus Foederatis boreorientalibus, constituunt, contra vim aestuariam, unam ex celerrimis in America Septentrionali aestimatis.[3] Urbs Portsmouth Novae Hantoniae et oppidum Kittery Cennomannicae circum portum creverunt.[4]
Vocabulum Piscataqua, ab Abenaki aboriginibus regionis appellatum, mixtura peske 'amnis in aliud influens' et tegwe 'flumen viribus potentibus, fortasse aestuariis' esse putatur.[5] Primus Europaeus notus qui flumen exploravit fuit Martinus Pring, anno 1603. Ioannes Smith litteras Piscataquae similes pro regione in tabula anni 1614 inscripsit. Flumen fuit locus primi molae secandi in coloniis anno 1623, anno cum orthographia Piscataquae primum scriberetur.
Anno 1945, bello confecto, navis submarina Germanica, vexillum album agitans, adversus flumen navigavit, unde vigiles civitatis Novae Hantoniae capitaneum nautasque captivos belli acceperunt.[6]