Polemius Silvius (floruit annis 438-448) fuit scriptor Imperii Romani saeculi quinti. Ex Gallia oriundus Polemius aliquo munere apud palatium imperiale ante annum 438 functus est. Opus scripsit nomine Laterculus, quod calendarium anni 449 continet.