Reinholdus Maier

Wikidata Reinholdus Maier
Res apud Vicidata repertae:
Reinholdus Maier: imago
Reinholdus Maier: imago
Nativitas: 16 Octobris 1889; Schorndorf
Obitus: 19 Augusti 1971; Stutgardia
Patria: Germania

Reinholdus (vulgo: Reinhold) Maier (natus 16 Octobris 1889 Schorndorf, mortuus 19 Augusti 1971 Stuttgardiae) vir publicus Germaniae et sodalis primo factionis DDP, postea FDP fuit.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Scholam Stuttgardiae anno 1907 finitam Maier Gratianopolis et Tubingae iurisprudentiae studebat. Annis 1914 - 1918 miles Bello Orbis Terrarum I certavit. Tum ab anno 1920 iurisconsultus laboravit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Maier anno 1924 sodalis DDP factus est. Anno 1930 administer Virtembergiae oeconomiae electus est, anno 1932 legatus Dietae Imperii electus est. Sed postquam Nazistae rerum potiti sunt, Maier hunc honorem amisit. Anno 1945 Factionem Democraticam Popularem (DVP) condidit. 14 Septembris 1945 Americani, qui hanc partem Germaniae occupaverant, eum praesidem ministrorum Virtembergiae Badeniae fecerunt. Quem magistratum ad 25 Aprilis 1952 tenuit, cum Virtembergia-Badenia cum Virtembergia-Zolnero et Badenia Australi coniuncta novam terram foederalem Badeniam-Virtembergiam constituerunt. Huius terrae primus praeses ministrorum electus est. Sed 7 Octobris 1953 Maier a magistratu recessit, cum CDU electione Dietae Foederalis Germaniae in Badenia-Virtembergia maiorem partem suffragiorum adepta est. Successor eius Gebhardus Müller (CDU) electus est. Annis 1953 - 1956 et 1957 - 1959 Maier legatus dietae foederalis fuit. Praeterea annis 1957 - 1960 praeses erat factionis FDP.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Praesides Ministrorum Badeniae-Virtembergiae
Insigne Badeniae-Virtembergiae
Insigne Badeniae-Virtembergiae

Reinholdus Maier (FDP) | Gebhardus Müller (CDU) | Curtius Georgius Kiesinger (CDU) | Ioannes Filbinger (CDU) | Lotharius Späth (CDU) | Ervinus Teufel (CDU)  | Guntherus Oettinger (CDU)  | Stephanus Mappus (CDU) | Winfridus Kretschmann (Foedus 90/Virides)

Insigne Germaniae
Insigne Germaniae

Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer (2016) | Michael Müller (2017) | Daniel Günther (2018) | Dietmarius Woidke (2019)