Renotus deyrollei est species coleopterorum aquae dulcis familiae Noteridarum, sola generis Renoti species, et ergo eius genotypus. Invenitur in Aethiopia, Angola, Benino, Gabonia, Gambia, Guinea Bissaviensi, Litore Eburneo, Malio, Mauritania, Monte Leonino, Nigeria, Republica Congensi, Republica democratica Congensi, Sudania, Tanzania, Tzadia.[1] Generis nomen est anagramma Noteri, nominis alius coleopterorum aquae dulcis generis.
Renotus deyrollei est aliquantulum magnum suae familiae insectum, a 7 ad 8 millimetra longum,[2] ovatum, nitens, colore ab atrorubro ad nigrum. Elytra sunt perspicue reticulata.[3]
Situs scientifici: • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life |