Robertus Ampuero, vulgo plene Roberto Ampuero Espinoza (in Valle Paradisi natus die 20 Februarii 1953) est scriptor et politicus Chiliae.
Alumnus est scholae Theodiscae Vallis Paradisi et universitatis Chilensis ubi anthropologiae sociali litterisque Latinoamericanis studuit. Chilia anno 1973 a militibus recta, in Germaniam orientalem et Cubam exsilium petivit ubi studia artis diurnariae apud universitatem Lipsiensem, eruditionem litterariam apud Havanenses Berolinensesque persecutus est. Aliquot annos in Germania Occidentali et Suecia habitavit, sed ab anno 2000 usque in 2011 apud universitatem Iovensem docuit. In patriam denuo reditus minister a cultura fuit brevi temporis spatio inter diem 7 Iunii 2013 et 11 Martii 2014, praeside Sebastianus Piñera. Die 11 Martii 2018, eodem iterum praeside, minister a rebus externis factus est.
Inter scripta Roberti Ampuero optime cognoscuntur mythistoriae criminales de Cayetano Brulé.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertum Ampuero spectant. |
Henricus Silva Cimma 1990 • Carolus Figueroa Serrano 1994 • Iosephus Michael Insulza 1994 • Ioannes Gabriel Valdés 1999 • Soledad Alvear Valenzuela 2000 • Ignatius Walker Prieto 2004 • Alexander Foxley 2006 • Marianus Fernández 2009 • Alfredus Moreno 2010 • Heraldus Muñoz 2014 • Robertus Ampuero 2018 • Theodorus Ribera 2019 Capsae cognatae: Praesides Chiliae | |
Iosephus Weinstein 200 • Paulina Urrutia Fernández 2006 • Lucianus Cruz-Coke 2010 • Robertus Ampuero 2013 • Claudia Barattini 2014 • Ernestus Ottone 2015 • Alexandra Pérez Lecaros 2018 Capsae cognatae: Praesides Chiliae | |