Rudolphus Baumbach (natus die 28 Septembris 1840 ad Kranichfeld circuli Weimarer Land, mortuus die 21 Septembris 1905 Mainingiae) Germanicus poeta et magister fuit.
Baumbach studebat scientias naturales Herbipoli, Friburgi, Lipsiae et Heidelbergae. Laboravit docens Tergesti et venit anno 1885 Mainingiam. Ingenium eius excitaverunt poemata Iosephi Victoris de Scheffel; tamen eius radices minime in studenticis quam in migrationibus inveniuntur. Bene successerunt eius carmina Zlatorog, eine slowenische Alpensage (1877), quae modo romantico locum communem feminarum capricornuus servantium transportant neque minus imaginem laetam vitae cotidianae alpestris Sloveniae tradunt.
Gloria eius multiplicabatur post editionem operum Lieder eines fahrenden Gesellen (1878) et Neue Lieder eines fahrenden Gesellen (1880). Quibus postea sequebantur:
Lyrica Baumbachiana testimonium perhibent personae auctorialis haud illustrissimae sed valde amabilis strenuaeque. Minus felicia erant poetica Baumbachiana, ubi res populares tractat, e.g.:
Etiam in fabulis scribendis experiebatur, velut:
Omnia opera pluries edita sunt. Temporis studiosi est fabella historica praetitulata »Truggold« (1885).
Vicimedia Communia plura habent quae ad Rudolphus Baumbach spectant. |
Lege Ῥοδόλφος Μπάουμπαχ ("Rudolphus Baumbach") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |