Schistometopum genus amphibiorum vermiformium familiae Dermophiidarum.[1] S. thomense solum in binis insulis in Sinu Beninensi invenitur, sed fama est in "Zairo Superiori" (ut dicitur) visum esse; quod fortasse tertiam speciem attingit, quae non iam refertur riteque describitur.
Generi sunt duae species descriptae.
Binomen et auctor | Nomen vulgare |
---|---|
Schistometopum gregorii (Boulenger, 1895) | caecilianus witu, caecilianus luti incola, caecilianus in planitie inundationis habitans |
Schistometopum thomense (Bocage, 1873) | caecilianus thomense, caecilianus Aqua Ize, caecilianus insularis, cobra bobo |