Severinus Noricus (natus circa annum 410; mortuus die 8 Ianuarii 482 in Favianis, hodie ut conicitur Civitas Mutarensis ad Danubium sita) fuit sanctus saeculi quinti in Norico. De vita eius scribit Eugippius librum ab ipso Commemoratorium appellatum, hodie autem nomine Vita Sancti Severini notum.
Omnia, quae de vita rebusque gestis Sancti Severini nota sunt, a vita eius anno 511 ab Eugippio conscripto repetit. Hi est unicus liber, qui de ultimis annis Imperii Romani in regionibus hodiernae Bavariae et Austriae narrat. Quamvis liber hagiographicus tamen quasi obiter multa et scitu digna de vita hominum in provinciis ad Danubium sitis tradit.
De Severini origine pauca nota sunt. Ut apud Eugippium legitur, "loquela tamen ipsius manifestabat (eum) hominem omnino Latinum (fuisse)" .[1] Inde et ex aliis indiciis conicitur eum ex Italia ortum gentemque eius nobilem fuisse. Cum ob humilitatem de origine sua loqui recusaret, probabile esse videtur eum ex primoribus imperii fuisse.[2] Eugippius sequitur: "Constat prius ad quandam Orientis solitudinem fervore perfectioris vitae fuisse profectum atque inde post ad Norici Ripensis oppida, Pannoniae superiori vicina, quae premebantur crebris incursibus barbarorum, divina compulsum revelatione venisse, sicut ipse clauso sermone tamquam de alio aliquo referre solitus erat, nonnullas Orientis urbes nominans et itineris inmensi pericula se mirabiliter transisse significans."[3] Postquam igitur in oriente monachus factus est, a Pannonia veniens post Attilae, regis Hunnorum, mortem anno 453 Noricum Ripense intravit. Severinus imprimis in regionibus ad Danubium inter Carnuntum in Sinu Vindobonensi et Batavia versatus est.
Primum Severinus in oppidis Asturis (hodie forsitan Claustroneoburgum), Comagenis (ubi his diebus est Tulna) et Favianis (loco hodiernae civitatis Mutarensis) populum, cui hostes miseriaque imminebant, adiuvit; rex Rugorum nomine Flaccitheus, qui in Danubii ripa adversa sedem regni habuit, Severinum saepius in consilium adhibuit.[4] Tum Eugippius de rebus in Cucullis (Kuchl prope Salisburgum) et Iuvavi (sive Salisburgi Romani) gestis narrat.[5] Romanis, qui ad Danubium circa Bataviam habitaverunt, subsidia tulit et animum eorum coram Germanis iterum atque iterum praedantibus erexit, postremo autem Lauriacum fugere iussit.[6]. Ultimum perfugium regio circa Favianis facta est, ubi rex Rugorum nomine Feletheus regnavit.[7]
Severinus nullo munere functus est, etiam post monasterium conditum anachoreta mansisse videtur.[8] Homines monuit, adiuvit, evangelium praedicavit, multa miracula ab eo facta narrantur. Ordinem publicum cibis vestibusque praeparandis curavit. Annis 469/470 a rege Alamannorum Gibuldo, cui prope Bataviam occurrit, auctoritate sua impetravit, ut captivos Romanos absolveret.[9]
Severinus mortuus est die 8 Ianuarii 482 in Favianis.[10] Diem mortis et emigrationem Romanorum in Italiam praedixisse traditur.[11] Monachi monasterii eius una cum multis aliis Romanis Onoulfo, Odoacri fratre, iubente 488 in Italiam transmigraverunt. Cum sepulcrum aperirent, ut ossa Severini secum ferre possent, "suavitatis fragrantia omnes (...) circumstantes accepit (...)" et post sex annos "integram corporis compagem" reppererunt, ut Eugippius scribit.[12]
Nova monachorum sedes Castellum Lucullanum prope Neapolim factum est.[13] Corpus Sancti postremo ab "illustri femina" nomine Barbaria "in mausoleo, quod praedicta femina condidit, collocatum est".[14] Num illa Barbaria fuerit vidua Orestis, magistri militum, et mater Romuli Augustuli, non patet.
Reliquiae Sancti Severini ex anno 902 in ecclesia monasterii Benedictini Sanctorum Severini et Sossii Neapolis asservatae erant,[15], unde anno 1807 in ecclesiam paroecialem Fractae Maioris in Campania translatae sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Severinum Noricum spectant. |