Sinopoda scurion est species aranearum familiae Sparassidarum, prima aranea huius familiae nota quae oculis caret. Inventa est anno 2012 in caverna in Laotia. Latitudo crurum circa 6 centimetra, longitudo corporis circa 12 millimetra est.
Sinopoda scurion in caverna in Laotia, a Caverna Xe Bang Fai circa 100 chiliometra, inventa est, atque ex Scurion, societate mercatoria Helvetica quae lucernas capitales pro quibus cavernas investigent efficit, appellata.
Haec stipula ad arachnidum spectat. Amplifica, si potes! |