Sphodros rufipes est aranea superfamiliae Atypoideorum in Civitatibus Foederatis meridianis endemica, quamquam singulae photographatae sunt ad septentriones usque ad Missuriam, Indianam, Novam Caesaream, et Insulam Tuckernuck in Massachusetta sitam.[1] Haec aranea aliquando per synonyma Sphodros bicolor et Atypis bicolor appellatur.
Sphodros rufipes est aranea firma et valida, corpore nigro praedita. Maribus sunt distincta crura longa et rubra vel rubra-aurantia, cum feminis sunt crura nigra. Adultae feminae sunt circa 25 mm longae, et pauce sunt paululum maiores. Aliarum mygalomorpharum similis, dentes habent qui deorsum, potius transverse, monstrant.
Haec aranea distincta praedae captandae ratione utitur: tubum serici net? iuxta arborem aut saxis vel aliis rebus commodis fultum, et manet donec praeda in latere tubi considat vel scandat. Tum aranea, per sericum mordens, praedam intus trahit. Hae araneae tubos plerumque relinquunt solum ut coiant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sphodrem rufipedem spectant. |
Vide "Sphodrem rufipedem" apud Vicispecies. |