Spondylolisthesis

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Spondylolisthesis cum lapsu vertebrae (lumbalis quintae super sacralem primam) prorsus

Spondylolisthesis (ICD-10: M43.1 - de Graece σπόνδυλος vertebra et ὀλίσθησις lapsus) est vertebrae lapsus prorsus (anterolisthesis, ventrolisthesis) sive retrorsus (retrolisthesis) intra columnam vertebralem velut saepissima simul causa dolorum dorsi adulescentium et athletarum.[1] Verum hoc inde sequitur non solum canalem vertebralem esse coangustatum, quod stenosis canalis vertebralis vocatur, sed etiam columam vertebralem motilitatem stabilitatemque reductas pati.

Variae causae in spondylolisthesin perfiunt[2]:

  • Spondylolisthesis dysplastica (malformatio cum causa genetica)
  • Spondylolisthesis isthmica per arcus vertebralis dysplasiam
  • Spondylolisthesis degenerativa (Newman)
  • Pseudospondylolisthesis (Junghanns)
  • Infectio
  • Cancer
  • Trauma

Anatomia pathologica et pathophysiologia

[recensere | fontem recensere]

Lapsus vertebrae relationes anatomicas mutat, ut continuatio columae vertebrali disrumpatur et spatium canalis vertebralis comprimatur.

Nexus interni

  1. Syrmou E, Tsitsopoulos PP, Marinopoulos D, Tsonidis C, Anagnostopoulos I, Tsitsopoulos PD (2010). "Spondylolysis: A review and reappraisal". Hippokratia 14: 17-21 .
  2. Taillard WF (1976). "Etiology of spondylolisthesis". Clin Orthop Relat Res 117: 30-9