Symphyotrichum (a Graecis σύμφυσις 'concrescentia' + θρίξ < τριχ- 'pilus'[1]) est genus nonaginta fere specierum annuarum plantarum herbacearum et perennium familiae Asteracearum, quae olim in genus Asterum digerebantur. Plurimae species sunt in America Septentrionali endemicae, nonnullae autem in Indiis Occidentalibus, America Media et Australi, atque Eurasia orientali. Multae in Europam pro ornamentis hortorum importatae sunt, insignissime Symphyotrichum novae-angliae et Symphyotrichum novi-belgii.[1][2]