Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. |
Tethyshadros insularis (m.) est Dinosaurium secundum in Italia repertum (primum Scipionyx, tertium "Saltriosaurus"). Huius speciei fossilia prope Tergeste inventa sunt, quae ex nonnullis exemplaribus constant et integris—quod in historia palaeontologica rarissimo fit. Ante descriptionis annum, "Antonius" vulgo appellabatur.
Tethyshadros ad Hadrosauroidea (vulgo Dinosauria rostro anatino) pertinet, et in una ex insulis habitabat quae hodiernam Europam conficiunt et tum (Aevo Cretaceo) in mari Tethydis versabantur, quare proprietates proprias habebat ac parvus erat erga Dinosauria continentalia (et ad Hadrosauridas ei propinquos), sed quidem non erga cetera Animalia insularia, inter quae unum maximorum putandumst.